Ocena wątku:
  • 0 głosów - średnia: 0
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
Ewangelia na każdy dzień
25 lutego

In illo témpore: Respondérunt Jesu quidam de scribis et pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére. Qui respóndens, ait illis: Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ Prophétæ. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus: sic erit Fílius hóminis in corde terræ tribus diébus et tribus nóctibus. Viri Ninivítæ surgent in judício cum generatióne ista, et condemnábunt eam: quia pæniténtiam egérunt in prædicatióne Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic. Regína Austri surget in judício cum generatióne ista, et condemnábit eam: quia venit a fínibus terræ audire sapiéntiam Salomónis. Et ecce plus quam Sálomon hic. Cum autem immúndus spíritus exíerit ab hómine, ámbulat per loca árida, quærens réquiem, et non invénit. Tunc dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et véniens invénit eam vacántem, scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et intrántes hábitant ibi: et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Sic erit et generatióni huic péssimæ. Adhuc eo loquénte ad turbas, ecce, Mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce, mater tua et fratres tui foris stant, quæréntes te. At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est.

Matt 12:38-50
Jego Książęca Wysokość i  Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa  
Markiz Senigalli 
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo 
Baron Dalmazji

[Obrazek: 101005704499835679_t.png]
[Obrazek: 1260.png]
Odpowiedz

26 lutego

In illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine, fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes: Dimítte eam; quia clamat post nos. Ipse autem respóndens, ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me. Qui respóndens, ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. At illa dixit: Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora.

Matt 15:21-28
Jego Książęca Wysokość i  Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa  
Markiz Senigalli 
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo 
Baron Dalmazji

[Obrazek: 101005704499835679_t.png]
[Obrazek: 1260.png]
Odpowiedz

27 lutego

In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat, a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi, trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovísset, quia jam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri? Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula. Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Dicébant ergo Judǽi illi, qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum, et ámbula. Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum et ámbula? Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat, quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce, sanus factus es: jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat. Abiit ille homo, et nuntiávit Judǽis, quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

Joann 5:1-15
Jego Książęca Wysokość i  Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa  
Markiz Senigalli 
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo 
Baron Dalmazji

[Obrazek: 101005704499835679_t.png]
[Obrazek: 1260.png]
Odpowiedz

28 lutego

In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Matt 17:1-9
Jego Książęca Wysokość i  Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa  
Markiz Senigalli 
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo 
Baron Dalmazji

[Obrazek: 101005704499835679_t.png]
[Obrazek: 1260.png]
Odpowiedz



Skocz do:


Użytkownicy przeglądający ten wątek:
1 gości

Polskie tłumaczenie © 2007-2026 Polski Support MyBB
Silnik forum MyBB, © 2002-2026 Melroy van den Berg.