Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
12 marca
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
Luc 4:38-44
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
1 użytkownik polubienia ten post.1 użytkownik polubienia ten post.
• Albert
Liczba postów: 873
Liczba wątków: 171
Dołączył: 11.09.2023
Tak sobie myślę, może gdzieś na forum albo na uniwersytecie, albo gdzieś indziej zrobić taki kącik łaciny i tam zrobić mini wykłady o łacinie, takie podstawy podstaw...
/-/ Sanctitas Vestra Albertus
Pontifex Maximus et Servus Servorum Dei,
Patriarcha et Episcopus Rotriae etc. etc. etc
Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae
![[Obrazek: aPzjbNc.png]](https://i.imgur.com/aPzjbNc.png)
Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
W sumie dobry pomysł.
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
13 marca
In illo témpore: Venit Jesus in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar: juxta prǽdium, quod dedit Jacob Joseph, fílio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bíbere. - Discípuli enim ejus abíerant in civitátem, ut cibos émerent. - Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Judǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? non enim coutúntur Judǽi Samaritánis. Respóndit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit et fílii ejus et pécora ejus? Respóndit Jesus et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: qui autem bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. Dicit ad eum mulier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam neque véniam huc hauríre. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum: quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. Dicit ei múlier: Dómine, vídeo, quia Prophéta es tu. Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus, ubi adoráre opórtet. Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem. Vos adorátis, quod nescítis: nos adorámus, quod scimus, quia salus ex Judǽis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum. Spíritus est Deus: et eos, qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. Dicit ei mulier: Scio, quia Messías venit (qui dícitur Christus). Cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et contínuo venérunt discípuli ejus: et mirabántur, quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loquéris cum ea? Reliquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: Veníte, et vidéte hóminem, qui dixit mihi ómnia, quæcúmque feci: numquid ipse est Christus? Exiérunt ergo de civitáte, et veniébant ad eum. Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducáre, quem vos nescítis. Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut fáciam voluntátem ejus, qui misit me, ut perfíciam opus ejus. Nonne vos dícitis, quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce, dico vobis: Leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt jam ad messem. Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut, et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. Ego misi vos métere quod vos non laborástis: alii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia, quæcúmque feci. Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum, ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus. Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus, quia hic est vere Salvátor mundi.
Joann 4:5-42
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
14 marca
In illo témpore: Perréxit Jesus in montem Olivéti: et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos. Addúcunt autem scribæ et pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio, et dixérunt ei: Magíster, hæc múlier modo deprehénsa est in adultério. In lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis? Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra. Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis: Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat. Et íterum se inclínans, scribébat in terra. Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Jesus, et múlier in médio stans. Erigens autem se Jesus, dixit ei: Múlier, ubi sunt, qui te accusábant? nemo te condemnávit? Quæ dixit: Nemo, Dómine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnábo: Vade, et jam ámplius noli peccáre.
Joann 8:1-11
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
16 marca
In illo témpore: Prope erat Pascha Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam: et invénit in templo vendéntes boves et oves et colúmbas, et nummulários sedéntes. Et cum fecísset quasi flagéllum de funículis, omnes ejécit de templo, oves quoque et boves, et nummulariórum effúdit æs et mensas subvértit. Et his, qui colúmbas vendébant, dixit: Auférte ista hinc, et nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis. Recordáti sunt vero discípuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me. Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Quod signum osténdis nobis, quia hæc facis? Respóndit Jesus et dixit eis: Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. Dixérunt ergo Judǽi: Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu in tribus diébus excitábis illud? Ille autem dicébat de templo córporis sui. Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli ejus, quia hoc dicébat, et credidérunt Scriptúræ, et sermóni, quem dixit Jesus. Cum autem esset Jerosólymis in Pascha in die festo, multi credidérunt in nómine ejus, vidéntes signa ejus, quæ faciébat. Ipse autem Jesus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimónium perhibéret de hómine: ipse enim sciébat, quid esset in hómine.
Joann 2:13-25
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
18 marca
In illo témpore: Prætériens Jesus vidit hóminem cæcum a nativitáte: et interrogavérunt eum discípuli ejus: Rabbi, quis peccávit, hic aut paréntes ejus, ut cæcus nascerétur? Respóndit Jesus: Neque hic peccávit neque paréntes ejus: sed ut manifesténtur ópera Dei in illo. Me opórtet operári ópera ejus, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operári. Quámdiu sum in mundo, lux sum mundi. Hæc cum dixísset, éxspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linívit lutum super óculos ejus, et dixit ei: Vade, lava in natatória Síloë (quod interpretátur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. Itaque vicíni, et qui víderant eum prius, quia mendícus erat, dicébant: Nonne hic est, qui sedébat et mendicábat? Alii dicébant: Quia hic est. Alii autem: Nequáquam, sed símilis est ei. Ille vero dicébat: Quia ego sum. Dicébant ergo ei: Quómodo apérti sunt tibi óculi? Respóndit: Ille homo, qui dícitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatória Síloë, et lava. Et ábii, et lavi, et vídeo. Et dixérunt ei: Ubi est ille? Ait: Néscio. Addúcunt eum ad pharisǽos, qui cæcus fúerat. Erat autem sábbatum, quando lutum fecit Jesus, et apéruit óculos ejus. Iterum ergo interrogábant eum pharisǽi, quómodo vidísset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et vídeo. Dicébant ergo ex pharisǽis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sábbatum non custódit. Alii autem dicébant: Quómodo potest homo peccátor hæc signa fácere ? Et schisma erat inter eos. Dicunt ergo cæco íterum: Tu quid dicis de illo, qui apéruit óculos tuos? Ille autem dixit: Quia Prophéta est. Non credidérunt ergo Judǽi de illo, quia cæcus fuísset, et vidísset, donec vocavérunt paréntes ejus, qui víderat: et interrogavérunt eos, dicéntes: Hic est fílius vester, quem vos dícitis, quia cæcus natus est? Quómodo ergo nunc videt? Respondérunt eis paréntes ejus, et dixérunt: Scimus, quia hic est fílius noster, et quia cæcus natus est: quómodo autem nunc vídeat, nescímus: aut quis ejus apéruit óculos, nos nescímus: ipsum interrogáte, ætátem habet, ipse de se loquátur. Hæc dixérunt paréntes ejus, quóniam timébant Judǽos: jam enim conspiráverant Judǽi, ut, si quis eum confiterétur esse Christum, extra synagógam fíeret. Proptérea paréntes ejus dixérunt: Quia ætátem habet, ipsum interrogáte. Vocavérunt ergo rursum hóminem, qui fúerat cæcus, et dixérunt ei: Da glóriam Deo. Nos scimus, quia hic homo peccátor est. Dixit ergo eis ille: Si peccátor est, néscio: unum scio, quia, cæcus cum essem, modo vídeo. Dixérunt ergo illi: Quid fecit tibi? quómodo apéruit tibi óculos? Respóndit eis: Dixi vobis jam, et audístis: quid íterum vultis audíre? Numquid et vos vultis discípuli ejus fíeri? Maledixérunt ergo ei, et dixérunt: Tu discípulus illíus sis: nos autem Móysi discípuli sumus. Nos scimus, quia Móysi locútus est Deus: hunc autem nescímus, unde sit. Respóndit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirábile est, quia vos néscitis, unde sit, et apéruit meos óculos: scimus autem, quia peccatóres Deus non audit: sed, si quis Dei cultor est et voluntátem ejus facit, hunc exáudit. A sǽculo non est audítum, quia quis apéruit óculos cæci nati. Nisi esset hic a Deo, non póterat fácere quidquam. Respondérunt et dixérunt ei: In peccátis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecérunt eum foras. Audívit Jesus, quia ejecérunt eum foras, et cum invenísset eum, dixit ei: Tu credis in Fílium Dei? Respóndit ille et dixit: Quis est, Dómine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidísti eum, et qui lóquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo, Dómine. Et prócidens adorávit eum.
Joann 9:1-38
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
Liczba postów: 853
Liczba wątków: 44
Dołączył: 14.05.2025
20 marca
In illo témpore: Erat quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ, soróris ejus. (María autem erat, quæ unxit Dóminum unguénto, et extérsit pedes ejus capíllis suis: cujus frater Lázarus infirmabátur.) Misérunt ergo soróres ejus ad eum, dicéntes: Dómine, ecce, quem amas infirmátur. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infírmitas hæc non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam. Diligébat autem Jesus Martham et sorórem ejus, Maríam, et Lázarum. Ut ergo audívit, quia infirmabátur, tunc quidem mansit in eódem loco duóbus diébus. Déinde post hæc dixit discípulis suis: Eámus in Judǽam íterum. Dicunt ei discípuli: Rabbi, nunc quærébant te Judǽi lapidáre, et íterum vadis illuc? Respóndit Jesus: Nonne duódecim sunt horæ diéi? Si quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem hujus mundi videt: si autem ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo. Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lázarus, amícus noster, dormit: sed vado, ut a somno éxcitem eum. Dixérunt ergo discípuli ejus: Dómine, si dormit, salvus erit. Díxerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putavérunt, quia de dormitióne somni díceret. Tunc ergo Jesus dixit eis maniféste: Lazarus mórtuus est: et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi: sed eámus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos: Eámus et nos, ut moriámur cum eo. Venit itaque Jesus, et invénit eum quátuor dies jam in monuménto habéntem. (Erat autem Bethánia juxta Jerosólymam quasi stádiis quíndecim.) Multi autem ex Judǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre suo. Martha ergo, ut audívit quia Jesus venit, occúrrit illi: María autem domi sedébat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset mórtuus: sed et nunc scio, quia, quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus: Resúrget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio, quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die. Dixit ei Jesus: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: et omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Dómine, ego crédidi, quia tu es Christus, Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti. Et cum hæc dixísset, ábiit et vocávit Maríam, sorórem suam, siléntio, dicens: Magíster adest, et vocat te. Illa ut audívit, surgit cito, et venit ad eum: nondum enim vénerat Jesus in castéllum; sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha. Judǽi ergo, qui erant cum ea in domo et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam, quia cito surréxit et éxiit, secúti sunt eam, dicéntes: Quia vadit ad monuméntum, ut ploret ibi. María ergo, cum venísset, ubi erat Jesus, videns eum, cécidit ad pedes ejus, et dicit ei: Dómine, si fuísses hic, non esset mórtuus frater meus. Jesus ergo, ut vidit eam plorántem, et Judǽos, qui vénerant cum ea, plorántes, infrémuit spíritu, et turbávit seípsum, et dixit: Ubi posuístis eum? Dicunt ei: Dómine, veni et vide. Et lacrimátus est Jesus. Dixérunt ergo Judǽi: Ecce, quómodo amábat eum. Quidam autem ex ipsis dixérunt: Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci nati, facere, ut hic non morerétur? Jesus ergo rursum fremens in semetípso, venit ad monuméntum. Erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei. Ait Jesus: Tóllite lápidem. Dicit ei Martha, soror ejus, qui mórtuus fúerat: Dómine, jam fetet, quatriduánus est enim. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quóniam, si credíderis, vidébis glóriam Dei? Tulérunt ergo lápidem: Jesus autem, elevátis sursum óculis, dixit: Pater, grátias ago tibi, quóniam audísti me. Ego autem sciébam, quia semper me audis, sed propter pópulum, qui circúmstat, dixi: ut credant, quia tu me misísti. Hæc cum dixísset, voce magna clamávit: Lázare, veni foras. Et statim pródiit, qui fúerat mórtuus, ligátus pedes et manus ínstitis, et fácies illíus sudário erat ligáta. Dixit eis Jesus: Sólvite eum, et sínite abíre. Multi ergo ex Judǽis, qui vénerant ad Maríam et Martham, et víderant quæ fecit Jesus, credidérunt in eum.
Joann 11:1-45
Jego Książęca Wysokość i Ekscelencja mgr. net Henryk Tymoteusz Ziemiański-Wieniawa OSI
Książę Koronny Wielkiego Księstwa Ankony
Kapitan Regent Wielkiego Księstwa Ankony
Arcybiskup achkovski
Prymas II Federacji Nordackiej
Prefekt Kongregacji ds. Kościoła i Duchowieństwa
Markiz Senigalli
Hrabia Bari
Hrabia Arezzo
Baron Dalmazji
|